- CIBO
- CIBOnomen illustris in Italia Familiae; quam derivant a Guidone Genuensi, tempore Otonis I. Imperatoris clarô. Ex ea Innocentius VIII. Papa fuit, et cum liberos ante ordines susceptos ex virgive Neapolitana genuisset, familiae ad maiorem fortunam viam stravit. Filius eius Franciscus Comes de Anguillara et Ferentillo fuit: nepos autem Laurentius, ab uxore Richarda, Malaspinarum herede, Massam et Carratiam stirpi snae acquisivit; quibus, in filio Alberico, Ducatus de Ayrllo accessit. Iam autem A. C. 1450. Arano Cibo, Senator Genuae, Prorex Neapolis fuit: qui ex Geneura de Mari, nobili Genuensi, genuit Iohanmen Baptistam, qui dein Innocentius VIII. obiit A. C. 1492. pater Francisci praefati: quô et Magdalenâ Mediceâ, genitus Laurentius, exstinctus est A. C. 1549. Cuius ex Richarda, Maslae et Carrariae herede, filius Albericus Cibous Malaspina Princeps Massae Dux de Ayello, defunctus A. C. 1623. ex Elisabetha Roborea, Francisci Mariae Ducis Urbini filia, pater fuit Alderami,ac reliquir ex hoc Alderamo Marchione Carrariae (ante patremortuo A. C. 1606.) et nuru Marfisâ Estensi, nepotes, Carolum Principem Maslae Ducem Ayelli et fratres. Phil. Iac. Spenerus Theatr. Nobil. Europ. tom. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.